라틴어 문장 검색

Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:2)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)
Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 13:1)
Itaque receptus est in famulitium regis in aula sua, sed vili admodum loco in culina.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:20)
Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:8)
Reuehat mites Zephyrus frondes,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 20:1)
vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim felix arbor amat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:38)
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae membra negant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:76)
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:260)
pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:334)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Minervae, hoc carmen pro ture damus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum38)
fastidit amictum aestus et exuto translucent pectore frondes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae9)
tum conscius aevi defuncti reducisque parans exordia formae arentes tepidis de collibus eligit herbas et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum componit, bustumque sibi partumque futurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix16)

SEARCH

MENU NAVIGATION